monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 14
(Idem LATRONIS illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, (quae) summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura dividunt. et illam: produc iam sacerdotes tuas. et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar de(di)catum est.) ipse autem laudabat haec utique (quae) adaequaret, nam in hac ipsa controversia, ne Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuvenes propter dipondios tuos?